ARGYRITAE Agones

ARGYRITAE Agones
ARGYRITAE Agones
Graece Α᾿ργυρίται, dicta illa certamina, in quibus praemii causâ decertabatur, alias χρηματίται et δωρίται quoque appellati, qui sacris agonibus opponebantur. Cuiusmodi certamina, qui non erant ἱερὸι ἀγῶνες, in singulis fere urbibus Graeciae celebrabantur. Sic in Marathone, phiale argenteae dabantur victoribus: alibi clypei aerei, ut in Iunoniis Ludis, qui Argis fervebant. In urbe Pellene Θεοξένια vel Ε῞ρμαια, in quibus laena praemium erat; in Aeaciis Aeginae, amphoris donabantur, qui vicerant: In aliis certaminibus tripodes aenei proponebantur etc. Salmas. ad Solin. p. 849. At in Sacris Agonibus seu Iselasticis, praeter coronam non aliud praemium erat, unde illi φυλλίται dicti sunt etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”